- EXORCISTA
- EXORCISTAinter 7 gradus Ecclesiae, ab Hieronymo recitatos locum non habet; ab inferioribus tertius numeratur, hoc ordine: Ostiarius, Lector, Exorcista, Acolythus Subdiaconus, Presbyter. Exorcistarum tamen meminit Hieronym. Comm. in Matth. c. 12. v. 27. ubi hoc nomine eos vocat, qui ad invocationem Dei eiciebant Daemones. Vide Amalarium, Rabanum Maurum,Ivonem Durand. etc. in libb. de divinis Eccl. Off. et Min. Spelmann. Gloss. Archaeol: In Ecclesia Rom. tertius Ecclesiastici Ordinis gradus est, qui cum ordinantur, accipiunt de manu Episcopi libellum, in quo scripti sunt Exorcismi, accipientes potestatem manus imponendi super Energumenos etc. in Ord. Rom. Exorcixant autem cum Energumenos, tum Catechumenos, quod olim binis vicibus fiebat, nempe primo vicesimo, dein iterum tertio ante Baptmum die. Imo et Exoreismum usurpant in rebus inanimatis, quibus c. benedicunt, cum adiuratione, quâ ab iis repelli Daemones aiunt: Ita Exorcismum florum, olei, chrismatis olei, olei Catechumenorum etc. Habet Ordo praedictus, et aequa exorcista dicitur quibusdam, quae vulgo benedicta etc. Vide Car. du Fresne Gloss. et Macros Frattes Hierolexico. Ceterum in Antiquorum lectione observatur, saepius Exorcistas dici, qui alias Catechistae vocantur, quique e Catechumenis sibi commissis Diabolum eiciebant: non quod proprie Daemoniaci essent, sed quod Christum ignorantes sub Diaboli potestate viverent. Quo sensu vox occurrit, apud Theod Balsamon. in Can. 26. Laod. et Scholiasten Graec. Harmenopuli in Epit, Can. Sect. 1. tit. 9. Vide quoque Greg. Naz. Orat. de Baptismo, Cyrillum Hierosolym. Praefat. in Catecheses, Alios. Proprie vero, expulsio Daemonum, in nomine Christi, donum fuit extraordinarium, Apostolis, Epp. Prsbyteris et Laicis nonnullis concessum, initio Christianismi, aliquotque post saeculis ad veritatis confirmationem, et nominis Christi inter Iudaeos ac gentes amplificationem. Sic Christianos quosdam milites, Diabolos per exorcismos fugandi dono praeditos fuisse, tradit Tertull. de Coramil. c. 1. Vide quoque eum de Idol. c. 6. Apud Cyprian. etiam, qui virtute divinâ Diabolos torquebant vexabantque, occurrunt non uno in loco. At Exorcistae Iudaes, quorum meminit Ioseph. Antiqq. Iud. l. 8. c. 2. et Lucas in actis c. 19. v. 13. et 14. meri praestigiarores erant, et lucrum exorcismis suis sectabantur. Hinc Iustinus Martyr Tryphoni Iudaeo obiciebat, quod Iudaeorum Exorcistae arte quadam, veluti gentes, in adiur ationibus uterentur, et thymiamata ac vincula adhiberent, c. Tryph. p. 243. edit. Commel. Unde, nisi ipsi Daemones per collusionem cum hisce hominibus assensissent, conatus effectu caruit, imo et in contrarium vertit, uti in Actis legimus dict. loc. Ait autem, veluti Gentes, in Graeca, τῇ τέχνῃ ᾗπερ καὶ τὰ ἔθνη χρώμενοι. Fuêrunt enim et apud Gentes Exorcistae, qui pollentibus verbis Daemones ex obsessis corporibus eicerent, idque proprium videtur Magis fuisse. Lucian. in Philopseude, ὁ μὲν ἰςςῶν ἀυτὸς σιωπᾷ, ὁ δαίμων δὲ ἀποκρίνεται καὶ δὲ μὴ πειςθείη, καὶ ἀπειλῶν ἐξελαύνει τὸν δαίμονα, vide plurima ibid. huc spectantia, ut et supta aliquid, ubi de Epbesiis lit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.